Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 35.1.79.2

DE CONDICIONIBUS ET DEMONSTRATIONIBUS ET CAUSIS ET MODIS EORUM, QUÆ IN TESTAMENTO SCRIBUNTUR

inscriptio Papinianus libro primo definitionum

D.35.1.79pr. ‘Heres meus, cum morietur Titius, centum ei dato’․ purum legatum est, quia non condicione, sed mora suspenditur: non potest enim condicio non existere.

D.35.1.79.1 ‘Heres meus, cum ipse morietur, centum Titio dato’․ legatum sub condicione relictum est: quamvis enim heredem moriturum certum sit, tamen incertum est, an legatario vivo․ dies legati non cedit et non est certum ad eum legatum perventurum.

D.35.1.79.2 Qui post Mucianam cautionem interpositam legatum accepit, si contra cautionem aliquid fecerit, stipulatione commissa etiam fructus heredi restituet: hoc enim legatarius et in exordio cavere cogitur.

D.35.1.79.3 Quamvis usus fructus, cum morietur legatarius, inutiliter legetur, tamen cautionis Mucianæ remedium usu fructu quoque sub condicionem alicuius non faciendi legato locum habet.

D.35.1.79.4 Quod in fraudem legis ad impediendas nuptias scriptum est, nullam vim habet, veluti: ‘Titio patri centum, si filia, quam habet is in potestate, non nubserit, heres dato’ vel: ‘filio familias, si pater eius uxorem non duxerit, heres dato’.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑