Digesta Iustiniani 35.1.77.3
inscriptio Papinianus libro septimo responsorum
D.35.1.77pr. Avia, quæ nepotem sub condicione emancipationis pro parte heredem instituerat, ita postea codicillis scripsit: ‘hoc amplius nepoti meo, quam quod eum heredem institui, lego prædia illa’․ condicionem emancipationis repetitam videri placet, quamvis avia nullam in legatis, ut in hereditate, substitutionem fecisset․ nam et cum servus pure quidem liber, heres autem sub condicione scriptus et, si heres non exstiterit, legatum accipere iussus est, in legato repetitam videri libertatem divus Pius rescripsit.
D.35.1.77.1 Muciana cautio locum non habet, si per aliam condicionem actio legati differri possit.
D.35.1.77.2 ‘Titio, si mulier non nubserit, heres centum dato’: quam pecuniam eidem mulieri Titius restituere rogatus est․ si nubserit mulier die legati cedente, fideicommissum petet: remoto autem fideicommisso legatarius exemplum Mucianæ cautionis non habebit.
D.35.1.77.3 Pater exheredatæ filiæ tutores dedit eosque, si mater eius, impubere filia constituta, vita decessisset, ad rem gerendam accedere iussit, cum uxori mandatum esset, ut moriens filiæ communi decies restitueret․ non sub condicione tutores videbuntur dati nec, si quid aliud interea puella quæsisset, eius administratione prohiberi, cautio vero fideicommissi matri remissa․ quocumque indicio voluntatis cautio legatorum vel fideicommissorum remitti potest․ itaque si cautionis non petendæ condicio legato vel fideicommisso præscribatur, condicionem ea res non faciet: non enim deficiet, si quis caveri desideraverit, onere cautionis non secuto, quod adversus invitum hodie iure publico sequi non potest, postquam remitti posse cautionem placuit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
