Digesta Iustiniani 35.1.73
inscriptio Papinianus libro nono decimo quæstionum
D.35.1.73 Titio fundus, si in Asiam non venerit, idem, si pervenerit, Sempronio legatus est․ cum in omnibus condicionibus, quæ morte legatariorum finiuntur, receptum est, ut Muciana cautio interponatur, heres cautionem a Titio accepit et fundum ei dedit․ si postea in Asiam pervenerit, Sempronio heres, quod ex stipulatu cautionis interpositæ consequi potest, utili actione præstare cogitur․ sed si cautio medio tempore defecerit, quæ sollicite fuerat exacta, non de suo præstabit heres, sed quia nihil ei potest obici, satis erit actiones præstari․ si tamen, Titius cum in Asiam venisset, Sempronius, priusquam legatum accipiat, decesserit, heredi eius deberetur, quod defunctus petere potuit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
