Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 35.1.72

DE CONDICIONIBUS ET DEMONSTRATIONIBUS ET CAUSIS ET MODIS EORUM, QUÆ IN TESTAMENTO SCRIBUNTUR

inscriptio Papinianus libro octavo decimo quæstionum

D.35.1.72pr. Cum tale legatum esset relictum Titiæ ‘si a liberis non discesserit’, negaverunt eam recte cavere, quia vel mortuis liberis legati condicio possit exsistere․ sed displicuit sententia: non enim voto matris opponi tam ominosa non interponendæ cautionis interpretatio debuit.

D.35.1.72.1 Et cum patronus liberto certam pecuniam legasset, si a liberis eius non discessisset, permisit imperator velut Mucianam cautionem offerri: fuit enim periculosum ac triste libertum coniunctum patroni liberis eorundem mortem exspectare.

D.35.1.72.2 Titius heredem institutum rogavit post mortem suam hereditatem restituere, si fideicommissi cautio non fuisset petita․ Mucianæ cautionis exemplum ante constitutionem remissæ cautionis locum habere non potuit, quoniam vivo eo, cui relictum est, impleri condicio potuit.

D.35.1.72.3 Quid ergo, si ita scriptum sit: ‘peto, post mortem tuam restituas hereditatem ita, ne satis fideicommissi petatur neve ratio exigatur’․ sine dubio per huiusmodi verba non interponendæ quidem cautionis condicio videbitur adscripta, rationi vero non exigendæ modus adhibitus, scilicet ut culpa, non etiam dolus remissus intellegatur: idque in eius persona, qui negotia gessit cuique rationis reddendæ necessitas fuerat testamento remissa, rescriptum est.

D.35.1.72.4 ‘Si arbitratu Titii Seia nubserit, heres meus ei fundum dato’․ vivo Titio etiam sine arbitrio Titii eam nubentem legatum accipere respondendum est eamque legis sententiam videri, ne quod omnino nuptiis impedimentum inferatur․ sed si Titius vivo testatore decedat, licet condicio deficit, quia tamen suspensa quoque pro nihilo foret, mulieri succurretur.

D.35.1.72.5 ‘Mæviæ, si non nubserit, fundum cum morietur lego’․ potest dici et si nubserit, eam confestim ad legatum admitti․ non idem probatur, si certus dies incertusve alius legato fuerit adscriptus.

D.35.1.72.6 Falsam causam legato non obesse verius est, quia ratio legandi legato non cohæret: sed plerumque doli exceptio locum habebit, si probetur alias legaturus non fuisse.

D.35.1.72.7 Falsam condicionem Cassius et Cælius Sabinus impossibilem esse dixerunt, veluti: ‘Pamphilus, si quod Titio debeo solverit, liber esto’, si modo nihil Titio fuit debitum: quod si post testamentum factum testator pecuniam exsolvit, defecisse condicionem intellegi.

D.35.1.72.8 Falsam legati demonstrationem non facere legatum Sabinus respondit (veluti si quis, cum Titio nihil legasset, ita scriptum reliquerit: ‘ex centum, quæ Titio legavi, quinquaginta heres Seio dato’) idque sumpsit ex defuncti voluntate, quia non animo legandi, sed deminuendi legatum, quod falso datum existimaret, ita scriberet. propter falsam tamen demonstrationem legati non plus Seius adsequetur, quam si vere demonstratum fuisset.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑