Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 35.1.71

DE CONDICIONIBUS ET DEMONSTRATIONIBUS ET CAUSIS ET MODIS EORUM, QUÆ IN TESTAMENTO SCRIBUNTUR

inscriptio Papinianus libro septimo decimo quæstionum

D.35.1.71pr. Titio centum ita, ut fundum emat, legata sunt: non esse cogendum Titium cavere Sextus Cæcilius existimat, quoniam ad ipsum dumtaxat emolumentum legati rediret․ sed si filio fratri alumno minus industrio prospectum esse voluit, interesse heredis credendum est atque ideo cautionem interponendam, ut et fundus comparetur ac postea non alienaretur.

D.35.1.71.1 Titio centum relicta sunt ita, ut Mæviam uxorem quæ vidua est ducat: condicio non remittetur et ideo nec cautio remittenda est. huic sententiæ non refragatur, quod, si quis pecuniam promittat, si Mæviam uxorem non ducat, prætor actionem denegat: aliud est enim eligendi matrimonii poenæ metu libertatem auferri, aliud ad testamentum certa lege invitari.

D.35.1.71.2 Titio centum relicta sunt ita, ut a monumento meo non recedat vel uti in illa civitate domicilium habeat․ potest dici non esse locum cautioni, per quam ius libertatis infringitur․ sed in defuncti libertis alio iure utimur.

D.35.1.71.3 ‘Titio genero meo heres meus dotis Seiæ filiæ meæ nomine centum dato’․ legati quidem emolumentum ad Seiam, quæ dotem habere incipit, pertinebit, sed quia non tantum mulieri, sed Titio quoque, cui pecuniam legavit, consultum videtur, prope est, ut ipse legatarius intellegatur et legatum petere debeat․ si post divortium genero pecuniam heres solverit, æque liberabitur, quoniam in dotem solutio convertitur․ constante autem matrimonio etiam prohibente muliere Titio recte solvetur: hoc enim et mulieris interest, ut incipiat esse dotata․ nam et si quis ipsam quoque petitionem habere responderit eaque pecuniam petat neque dotis fieri velit, non dubie doli summovebitur exceptione․ ante nuptias vero Titio vel muliere defunctis legatum apud heredem manet․ quod si nolit eam uxorem ducere, causa legati, quod ad mulieris personam attinet, satisfactum intellegetur, sed Titio legatum petenti nocebit exceptio doli. Sabinus autem existimabat nupta muliere Titio sine cautione legatum deberi, quoniam pecunia dotis efficeretur: sed cum ante nuptias, quia purum legatum est, peti potest, cautio ‘mulieri pecuniam reddi’ necessaria erit․ quod si maritus vitio suo causa ceciderit neque solvendo sit, numquid adversus heredem mulieri, quæ nihil deliquit, succurri debeat ob eam pecuniam, quæ doti fuerat destinata? sed quoniam ambo legati petitionem habuerunt, salvam habebit, non soluta pecunia viro, mulier actionem.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑