Digesta Iustiniani 35.1.7
inscriptio Ulpianus libro octavo decimo ad Sabinum
D.35.1.7pr. Mucianæ cautionis utilitas consistit in condicionibus, quæ in non faciendo sunt conceptæ, ut puta ‘si in Capitolium non ascenderit’ ‘si Stichum non manumiserit’ et in similibus: et ita Aristoni et Neratio et Iuliano visum est: quæ sententia et constitutione divi Pii comprobata est․ nec solum in legatis placuit, verum in hereditatibus quoque idem remedium admissum est.
D.35.1.7.1 Unde si uxor maritum suum, cui dotem promiserat, ita heredem scripserit ex parte: ‘si dotem, quam ei promisi, neque petierit neque exegerit’, denuntiare eum posse coheredi paratum se accepto facere dotem vel cavere et ita adire posse hereditatem․ sed si ex asse sit institutus maritus sub ea condicione, quoniam non est cui caveat, non impediri eum, quo minus adeat hereditatem: nam iure ipso videtur impleta condicio eo, quod non est, quem possit de dote convenire ipse adeundo hereditatem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
