Digesta Iustiniani 35.1.66
inscriptio Modestinus libro decimo responsorum
D.35.1.66 Heres statuliberum, cui in eventum condicionis fideicommissum restituere rogatus erat, manumisit: quæro, an fideicommissum ei præstare debeat․ Herennius Modestinus respondit, quamquam statuliberum heres manumiserit, tamen fideicommissum, quod sub iisdem condicionibus relictum ei debet, ita præstare cogitur, si condiciones impletas esse præstabit aut per eum stetit, quo minus impleantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
