Digesta Iustiniani 35.1.64
inscriptio Terentius Clemens libro quinto ad legem Iuliam et Papiam
D.35.1.64pr. Hoc modo legato dato ‘si Lucio Titio non nubserit’ non esse legi locum Iulianus aiebat.
D.35.1.64.1 Quod si ita scriptum esset ‘si Ariciæ non nubserit’, interesse, an fraus legi facta esset: nam si ea esset, quæ aliubi nuptias non facile possit invenire, interpretandum ipso iure rescindi, quod fraudandæ legis gratia esset adscriptum: legem enim utilem rei publicæ, subolis scilicet procreandæ causa latam, adiuvandam interpretatione.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
