Digesta Iustiniani 35.1.62
inscriptio Terentius Clemens libro quarto ad legem Iuliam et Papiam
D.35.1.62pr. Sed si hoc specialiter expressit testator, etiam si ex alio post mortem suam liberos procreaverit, nihilo minus eam ad legatum admitti.
D.35.1.62.1 Cuidam non solidum capienti amplius lege concessæ portionis relicta est, si heredi aliquid dedisset: quæritur, an id, quod condicionis implendæ causa dederat, consequi ex causa legati possit (quasi non capiat id quod eroget) an vero id extra sit nec ideo magis ex bonis testatoris amplius capiat, quam capturus esset, si sine condicione legatum esset․ et Iulianus rectissime scribit tanto amplius eum capturum, quantum condicionis implendæ causa dare eum oportet, nec interesse, heredi an extraneo dare iussus sit, quia computatione facta, quæ semper in persona eius introduceretur, non amplius lege concessæ portionis ad eum subsideret.
D.35.1.62.2 Cum vir uxori ‘si a liberis ne nubserit’ in annos singulos aliquid legavit, quid iuris sit? Iulianus respondit posse mulierem nubere et legatum capere․ quod si ita scriptum esset ‘si a liberis impuberibus ne nupserit’, legem locum non habere, quia magis cura liberorum quam viduitas iniungeretur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
