Digesta Iustiniani 35.1.6
inscriptio Pomponius libro tertio ad Sabinum
D.35.1.6pr. Multa testamento non committitur ab herede vel legatario vel eo qui ex ultima voluntate aliquid lucratur, qui alicuius arbitratu monumentum facere iussus sit, si is cuius arbitrium est non vivat vel adesse non possit aut rei arbitrari nolit.
D.35.1.6.1 Si servos certos quis manumisisset, heres esse iussus erat․ quibusdam ex his ante mortuis Neratius respondit defici eum condicione nec æstimabat, parere posset condicioni nec ne․ sed Servius respondit, cum ita esset scriptum ‘si filia et mater mea vivent’ altera iam mortua, non defici condicione․ idem est et apud Labeonem scriptum. Sabinus quoque et Cassius quasi impossibiles eas condiciones in testamento positas pro non scriptis esse, quæ sententia admittenda est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
