Digesta Iustiniani 35.1.59
inscriptio Ulpianus libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam
D.35.1.59pr. Intercidit legatum, si ea persona decesserit, cui legatum est sub condicione.
D.35.1.59.1 Quid ergo, si non decesserit, sed in civitate esse desierit? puta alicui legatum ‘si consul fuerit’ et is in insulam deportatus est: numquid non interim exstinguitur legatum, quia restitui in civitate potest? quod probabilius esse arbitror.
D.35.1.59.2 Non idem erit dicendum, si ea poena in eum statuta fuerit, quæ irrogat servitutem, quia servitus morti adsimulatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
