Digesta Iustiniani 35.1.54.pr
inscriptio Iavolenus libro secundo ex Cassio
D.35.1.54pr. Si quis legata, quibus dies adposita non esset, annua bima trima die dari iussit et alicui, cum pubes esset, pecuniam legavit, id quoque legatum annua bima trima die post pubertatem præstandum esse in commentariis Gaii scriptum est, quia magis condicio quam dies legato adiecta esset․ contra ego sentio, quia fere dies ponitur ad proroganda ea, quæ ad præsens tempus, non etiam quæ in futurum legata sunt, diesque pubertatis habet aliquam temporis demonstrationem.
D.35.1.54.1 Duobus eadem res, si heredi centum dedissent, legata est: si alter ex his quinquaginta dederit, partem legati consequetur et pars eius, qui non dederit, alteri cum sua condicione adcrescit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
