Digesta Iustiniani 35.1.51
inscriptio Modestinus libro quinto differentiarum
D.35.1.51pr. Sub diversis condicionibus disiunctim positis liber esse iussus eam condicionem eligere potest, quæ sibi levior esse videbitur: legato vero eo modo relicto legatarium novissimæ condicioni parere oportet.
D.35.1.51.1 Heredi decem dare iussus et liber esse et heredis heredi dando perveniet ad libertatem: quod non similiter in legatarii persona custodiri Publicius scribit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
