Digesta Iustiniani 35.1.5
inscriptio Paulus libro secundo ad Sabinum
D.35.1.5pr. Condicionibus pupillus et sine tutoris auctoritate parere potest․ nec quem moveri, quod expleta condicione necessarius heres aliquando esse potest: nam hoc iure potestatis fieri, non condicionis expletæ.
D.35.1.5.1 Item servus vel filius familias sine iussu patris vel domini condicionem implere possunt, quia eo facto nemo fraudatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
