Digesta Iustiniani 35.1.47
inscriptio Marcellus libro quarto decimo digestorum
D.35.1.47 Servo libertatem ita dedit: ‘ille, si meus erit, liber esto’: legatum vel hereditatem sine condicione ei dedit: deinde eum alienavit. debebitur domino eius legatum vel hereditas et iussu eius adiri poterit: nam id expressit ‘si meus erit’ in libertate danda, quo futurum erat ut impediretur libertas, etiamsi expressum non esset. sæpenumero tamen mutatur rei effectus, quamquam id expresserit testator, quod et si non fecisset, inesset tamen.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
