Digesta Iustiniani 35.1.46
inscriptio Paulus libro tertio ad Vitellium
D.35.1.46 Si in diem exempli gratia centensimum imperatum est statulibero, ut pecuniam solveret, neque initium temporis eius quod futurum esset, adscriptum est, adita hereditate cedere dies incipit, quia absurdum visum est ante diem præterire, quam is existeret, quem oportet accipere․ et hoc in omnibus, qui heredi dare iussi sunt, dicendum est: igitur et legatario ex adita hereditate ad parendum condicioni tempus computabitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
