Digesta Iustiniani 35.1.44.1
inscriptio Paulus libro nono ad Plautium
D.35.1.44pr. Qui heredi dare iussus est, servo alieno instituto non domino dare debet․ nam et si alio herede instituto iussus est servo Titii dare, ipsi servo datur, quia quæ facti sunt, non transeunt ad dominum, quemadmodum, si mihi aut servo Titii stipulatus sim, non Titio, sed servo eius dari potest: et hæc vera sunt.
D.35.1.44.1 Sed cum heredi dare iussus est, videamus, ne domino dandum sit: et consequens est et hic servo dari.
D.35.1.44.2 Certe statuliber quin domino dare debeat, non est dubium.
D.35.1.44.3 Contra qui domino debet dare, non implet condicionem dando servo eius, nisi si dominus consenserit: nemo enim in tali specie condicionem nesciente me vel nolente implere potest.
D.35.1.44.4 Cum hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est, heredi dandum est, ut impleatur condicio: nec hoc restituendum est ex causa fideicommissi.
D.35.1.44.5 Sed cum suspectam adiit et restituit, dubitabatur, an ei auferendum sit: et benignus est et in hoc casu nihil ei auferri.
D.35.1.44.6 Si autem me herede instituto controversia mihi fiet hereditatis, si cavet legatarius evicta hereditate reddi legatum, et ipsi cavendum est reddi quod dedit.
D.35.1.44.7 Sed si iussus sis mihi decem dare et accipere hereditatem ex senatus consulto, decem tibi ex causa fideicommissi non restituam.
D.35.1.44.8 Si duorum servo legatum sit sub condicione dandi, non posse per partes condicioni pareri quidam aiunt, sed semel dandam pecuniam: sed ego contra puto.
D.35.1.44.9 Si pars rei legatæ usucapta sit, an in solidum parendum sit, dubito. et potest dici pro parte parendum ex sententia testatoris.
D.35.1.44.10 Plautius ․ uni ex heredibus fundum legavi, si centum heredibus dedisset: deducet suam partem hereditariam et reliquam summam heredibus pro portione eorum dabit․ at si heres ex parte ita institutus esset, si heredibus decem dedisset, non aliter esset heres, quam si tota decem coheredibus dedisset, quia non ante ad hereditatem admitteretur, quam si omnem summam dedisset․ nam cum et servus testamento liber et ex parte heres ita scriptus esset, si heredibus decem dedisset, constitit non aliter eum liberum heredemque futurum, quam si tota decem coheredibus dedisset․ Paulus : hoc iure utimur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
