Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 35.1.43

DE CONDICIONIBUS ET DEMONSTRATIONIBUS ET CAUSIS ET MODIS EORUM, QUÆ IN TESTAMENTO SCRIBUNTUR

inscriptio Paulus libro octavo ad Plautium

D.35.1.43pr. Plautius ․ Rogatus est heres a liberto testatore, ut perceptis sibi decem totam hereditatem revenderet: postea patronus defuncti bonorum possessionem contra tabulas petierat et partem hereditatis, quæ debebatur, abstulerat․ Proculus Cassius fideicommissarium pro rata quod solvit repetere debere aiunt․ Paulus ․ hoc iure utimur: nam quemadmodum præstatione fideicommissorum et legatorum heres exoneratur per prætorem, ita etiam ipse partem consequi debet.

D.35.1.43.1 Diversum est, si Falcidia interveniat et minuat legatum: nam his casibus nihil repetetur, quia in solidum condicioni paretur.

D.35.1.43.2 Item scinditur ius dandi, si is cui legatum est non potest partem hereditatis sibi relictam totam capere: nam verius est partem eum præstare debere, partem illos, qui auferunt ab eo, quod plus relictum est, quam a lege conceditur.

D.35.1.43.3 Neratius libro primo responsorum scribit, ex duobus scriptis heredibus si unus rogatus sit tibi hereditatem restituere, tu Titio certam summam dare, et beneficio legis Falcidiæ in restituendo heres utatur, quanto minus tibi præstiterit, tanto minus te Titio præstare non esse iniquum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑