Digesta Iustiniani 35.1.39
inscriptio Iavolenus libro primo ex posterioribus Labeonis
D.35.1.39pr. Quæ condicio ad genus personarum, non ad certas et notas personas pertineat, eam existimamus totius esse testamenti et ad omnes heredes institutos pertinere: at quæ condicio ad certas personas accommodata fuerit, eam referre debemus ad eum dumtaxat gradum, quo hæ personæ institutæ fuerunt.
D.35.1.39.1 Cum ita in testamento scriptum erat ‘ut aliquid in foro fiat’ neque adscriptum erat in quo foro, Labeo ait, si non appareat, quid mortuus senserit, in eius municipii foro faciendum, in quo is qui testamentum fecerit domicilium habuerit: quam sententiam ego quoque probo.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
