Digesta Iustiniani 35.1.26
inscriptio Iulianus libro octogesimo secundo digestorum
D.35.1.26pr. Hæc scriptura ‘si viginti dederit aut iuraverit se aliquid facturum’ unam condicionem exprimit habentem duas partes: quare si quicumque heres scriptus erit sub condicione ‘si iuraverit se decem daturum’ aut ‘monumentum facturum’, quamvis verbis edicti ad hereditatem vel legatum admittatur, tamen compellitur facere id quod facturum se iurare iussus est solo iureiurando remisso.
D.35.1.26.1 Cum eadem res alteri pure, alteri sub condicione legatur aut cum alter pure, alter sub condicione heres scriptus est, pars legati vel hereditatis deficiente condicione adcrescit etiam heredi eius, cui pure legatum vel hereditas data est, si tamen hereditas eius adita fuerit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
