Digesta Iustiniani 35.1.21
inscriptio Iulianus libro trigesimo primo digestorum
D.35.1.21 Multum interest, condicio facti an iuris esset: nam huiusmodi condiciones ‘si navis ex Asia venerit’ ‘si Titius consul factus erit’, quamvis impletæ essent, impedient heredem circa adeundam hereditatem, quamdiu ignoraret eas impletas esse: quæ vero ex iure venient, in his nihil amplius exigendum, quam ut impletæ sint. veluti si quis se filium familias existimat, cum sit pater familias, poterit adquirere hereditatem: quare et ex parte heres scriptus, qui ignorat, an tabulæ testamenti apertæ sint, adire hereditatem poterit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
