Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 35.1.17

DE CONDICIONIBUS ET DEMONSTRATIONIBUS ET CAUSIS ET MODIS EORUM, QUÆ IN TESTAMENTO SCRIBUNTUR

inscriptio Gaius libro secundo de legatis ad edictum prætoris

D.35.1.17pr. Demonstratio falsa est, veluti si ita scriptum sit: ‘servum Stichum, quem de Titio emi’ ‘fundum Tusculanum, qui mihi a Seio donatus est’. nam si constat, de quo homine, de quo fundo senserit testator, ad rem non pertinet, si is, quem emisse significavit, donatus esset, aut quem donatum sibi esse significaverat, emerit.

D.35.1.17.1 Igitur et si ita servus legatus sit: ‘Stichum cocum’, ‘Stichum sutorem Titio lego’, licet neque cocus neque sutor sit, ad legatarium pertinebit, si de eo sensisse testatorem conveniat: nam et si in persona legatarii designanda aliquid erratum fuerit, constat autem, cui legare voluerit, perinde valet legatum ac si nullus error interveniret.

D.35.1.17.2 Quod autem iuris est in falsa demonstratione, hoc vel magis est in falsa causa, veluti ita ‘Titio fundum do, quia negotia mea curavit’, item ‘fundum Titius filius meus præcipito, quia frater eius ipse ex arca tot aureos sumpsit’: licet enim frater huius pecuniam ex arca non sumpsit, utile legatum est.

D.35.1.17.3 At si condicionaliter concepta sit causa, veluti hoc modo: ‘Titio, si negotia mea curavit, fundum do’: ‘Titius filius meus, si frater eius centum ex arca sumpsit, fundum præcipito’, ita utile erit legatum, si et ille negotia curavit et huius frater centum ex arca sumpsit.

D.35.1.17.4 Quod si cui in hoc legatum sit, ut ex eo aliquid faceret, veluti monumentum testatori vel opus aut epulum municipibus faceret, vel ex eo ut partem alii restitueret: sub modo legatum videtur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑