Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 35.1.1.1

DE CONDICIONIBUS ET DEMONSTRATIONIBUS ET CAUSIS ET MODIS EORUM, QUÆ IN TESTAMENTO SCRIBUNTUR

inscriptio Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium

D.35.1.1pr. Legatis quæ relinquuntur aut dies incertus aut condicio adscribitur aut, si nihil horum factum sit, præsentia sunt, nisi si vi ipsa condicio insit.

D.35.1.1.1 Cum dies certus adscriptus est, quamvis dies nondum venerit, solvi tamen possunt, quia certum est ea debitu iri.

D.35.1.1.2 Dies autem incertus est, cum ita scribitur ‘heres meus cum morietur, decem dato’: nam diem incertum mors habet eius․ et ideo si legatarius ante decesserit, ad heredem eius legatum non transit, quia non cessit dies vivo ea, quamvis certum fuerit moriturum heredem.

D.35.1.1.3 Inest autem condicio legati, veluti cum ita legamus: ‘quod ex Arescusa natum fuerit, heres dato’ aut ‘fructus, qui ex eo fundo percepti fuerint, heres dato’ aut ‘servum, quem alii non legavero, Seio dato’.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑