Digesta Iustiniani 34.9.9
inscriptio Ulpianus libro quarto decimo ad legem Iuliam et Papiam
D.34.9.9pr. Si inimicitiæ capitales intervenerunt inter legatarium et testatorem et verisimile esse coeperit testatorem noluisse legatum sive fideicommissum præstari ei, cui adscriptum relictum est, magis est, ut legatum ab eo peti non possit.
D.34.9.9.1 Sed et si palam et aperte testatori maledixerit et infaustas voces adversus eum iactaverit, idem erit dicendum․ Si autem status eius controversiam movit, denegatur eius quod testamento accepit persecutio: ex qua specie statim fisco deferetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
