Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 34.9.5

DE HIS QUÆ UT INDIGNIS AUFERUNTUR

inscriptio Paulus libro primo de iure fisci

D.34.9.5pr. Post legatum acceptum non tantum licebit falsum arguere testamentum, sed et non iure factum contendere: inofficiosum autem dicere non permittitur.

D.34.9.5.1 Ille, qui non iure factum contendit nec optinuit, non repellitur ab eo quod meruit: ergo qui legatum secutus postea falsum dixit, amittere debebit quod consecutus est․ de eo vero qui legatum accepit, si neget iure factum esse testamentum, divus Pius ita rescripsit: ‘cognati Sophronis licet ab herede instituto acceperant legata, tamen, si is eius condicionis fuerit visus, ut optinere hereditatem non possit, et iure intestati ad eos cognatos pertinet, petere hereditatem ipso iure poterunt․ prohibendi autem sint an non, ex cuiusque persona condicione ætate cognita causa a iudice constituendum erit’.

D.34.9.5.2 Amittere id quod testamento meruit et eum placuit, qui tutor datus excusavit se a tutela: sed si consecutus fuerit, non admittitur ad excusationem․ diversum puto in eo, qui legatum tantum meruit et a matre pupilli tutor petitus excusare se maluit: hic enim nihil contra iudicium defuncti fecit․ sed hoc legatum, quod tutori denegatur, non ad fiscum transfertur, sed filio relinquitur, cuius utilitates desertæ sunt.

D.34.9.5.3 Si pater accusaverit testamentum vel dominus, denegabitur ei actio etiam eius quod filio eius vel servo legatum est, si ad ipsos emolumentum rei perventurum est: quod si personam illorum spectet, diversum dicendum est.

D.34.9.5.4 Si servum suum rogatus sit manumittere qui legatum meruit, vel etiam ipsi servo utrumque datum sit, dicendum est non debere obesse servo factum domini, sed a fisco redimendum, ut manumittatur, si tamen velit servum vendere (quia non potest cogi) qui iudicium sprevit defuncti.

D.34.9.5.5 Si filius familias falsum accusaverit testamentum, videndum est, an denegari debeat actio patri: et puto, si invito patre accusavit, non esse denegandam patri actionem.

D.34.9.5.6 Si is, cui rogatus sum legatum restituere, falsum dixerit, restituere id fisco debebo.

D.34.9.5.7 Qui accusavit falsum, heres legatario exstitit vel heredi scripto: nihil huic nocere dicendum est.

D.34.9.5.8 Similis est ei et qui inofficiosum dicit.

D.34.9.5.9 Ætati eius qui accusavit ignoscitur, et maxime si tutor vel curator dicere falsum vel inofficiosum velit: et ita imperatores Severus et Antoninus rescripserunt.

D.34.9.5.10 His vero, qui testimonio suo intentionem accusatoris adiuvaverunt, deneganda est actio: idque divus Severus decrevit.

D.34.9.5.11 Sunt qui putant, et recte, et ei denegandam, qui accusatori adfuit vel fideiussor pro eo exstiterit.

D.34.9.5.12 Quidam et præsidem indignum putant, qui testamentum falsum pronuntiavit, si appellatione intercedente heres scriptus optinuit.

D.34.9.5.13 Advocatum fisci, qui intentionem delatoris exsequitur, in omnibus officii necessitas satis excusat.

D.34.9.5.14 Qui principale testamentum arguit, et a secundis tabulis repellendus est: item a codicillis ad testamentum factis licet non confirmatis. non idem sequendum est, si secundas tabulas vel codicillos coarguit, quia non utrumque hoc casu improbasse videtur.

D.34.9.5.15 An libertas ei servo data, qui testimonio suo infringere voluerit testamentum, auferri debeat, videndum est․ fideicommissum utique non est dignus consequi: et de libertate divus Pius iudicavit esse ea privandum.

D.34.9.5.16 Ei, qui tutor datus est, non prodest ad excusationem, quod falsum dixit: sed a legato removetur.

D.34.9.5.17 Qui mortis causa donationem accepit a testatore, non est similis in hac causa legatario.

D.34.9.5.18 Alia causa est eius qui propter testamentum a legatario vel a statulibero accipere iussus est: hic enim ut indignus repelletur.

D.34.9.5.19 Et Falcidiæ beneficium heredi scripto auferri debere divus Pius et divus Marcus putaverunt.

D.34.9.5.20 Omnes, qui ut indigni repellentur, summovendi sunt a præmio, quod secundum edictum divi Traiani datur his qui se deferunt.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑