Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 34.9.18

DE HIS QUÆ UT INDIGNIS AUFERUNTUR

inscriptio Papinianus libro quinto decimo responsorum

D.34.9.18pr. Eum, qui tacitum fideicommissum in fraudem legis suscepit, eos quoque fructus, quos ante litem motam percepit, restituere cogendum respondi, quod bonæ fidei possessor fuisse non videtur exemplo bonorum fisco vindicatorum․ post motam de tacito fideicommisso controversiam ante pretia fructuum percepta cum usuris esse restituenda respondi, sed omnium fructuum quorum pretia percepta fuerant: quod si fructus in usu habuit, eorum pretia tantum restitui satis erit․ sed divus Severus bonorum tacite relictorum citra distinctionem temporis fructus dumtaxat deberi, non etiam usuras eorum benigne decrevit: quo iure utimur.

D.34.9.18.1 Bonis universis ex causa taciti fideicommissi fisco restitutis heredem onus æris alieni non spectare convenit: nec aliud servatur morte non defensa․ si quid tamen ob aditam hereditatem actionibus aut servitutibus confusis amiserit, auxilio restitutionis non merebitur.

D.34.9.18.2 Pro parte heres institutus prædii legatum acceperat et in hereditate non capienti restituendi tacitum ministerium susceperat․ quamquam legatum pro ipsius parte non constitisset ideoque portionem istam pro herede possideret, tamen ei prædium integrum esse relinquendum respondi: neque enim rationem iuris ac possessionis varietatem inducere divisionem voluntatis.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑