Digesta Iustiniani 34.9.15
inscriptio Papinianus libro sexto responsorum
D.34.9.15 Heredi, qui falsos codicillos esse dixit neque optinuit, hereditas non aufertur; si tamen aliquid a coherede codicillis acceperit, eius actio denegabitur․ itaque si bonorum inter heredes divisionem defunctus codicillis fecerit, partes quidem hereditarias, in quibus legatum consistere non potuit, tenebit, sed Falcidiæ beneficio non utetur, si tantum in amissis portionibus erit, quod Falcidiam æquitate compensationis recusaret.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
