Digesta Iustiniani 34.9.12
inscriptio Papinianus libro sexto decimo quæstionum
D.34.9.12 Cum quidam scripsisset heredes quos instituere non potuerat, quamvis institutio non valeret neque superius testamentum ruptum esset, heredibus tamen ut indignis, qui non habuerunt supremam voluntatem, abstulit iam pridem senatus hereditatem․ quod divus Marcus in eius persona iudicavit, cuius nomen peracto testamento testator induxerat: causam enim ad præfectos ærarii misit: verum ab eo legata relicta salva manserunt․ de præceptionibus eidem datis voluntatis erit quæstio: et legatum ei non denegabitur, nisi hoc evidenter testatorem voluisse appareat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
