Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 34.7.1

DE REGULA CATONIANA

inscriptio Celsus libro trigesimo quinto digestorum

D.34.7.1pr. Catoniana regula sic definit, quod, si testamenti facti tempore decessisset testator, inutile foret, id legatum quandocumque decesserit, non valere․ quæ definitio in quibusdam falsa est.

D.34.7.1.1 Quid enim, si quis ita legaverit: ‘si post kalendas mortuus fuero, Titio dato’? an cavillamur? nam hoc modo si statim mortuus fuerit, non esse datum legatum verius est quam inutiliter datum.

D.34.7.1.2 Item si tibi legatus est fundus, qui scribendi testamenti tempore tuus est, ‘si eum vivo testatore alienaveris’, legatum tibi debetur, quod non deberetur, si testator statim decessisset.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑