Digesta Iustiniani 34.5.7.1
inscriptio Gaius libro primo fideicommissorum
D.34.5.7pr. utrum ita postumus partem faciat, si natus sit, an et si natus non sit, quæritur․ ego commodius dici puto, si quidem natus non est, minime eum partem facere, sed totum ad te pertinere, quasi ab initio tibi solido relicto: sin autem natus fuerit, utrosque accipere quantum cuique relictum est, ut uno nato pars tibi dimidia debeatur, duobus natis tertia tibi debeatur, tribus natis (quia trigemini quoque nascuntur) quarta debeatur․ et nostra quidem ætate Serapias Alexandrina mulier ad divum Hadrianum perducta est cum quinque liberis, quos uno fetu enixa est․ sed tamen quod ultra tres nascitur, fere portentosum videtur.
D.34.5.7.1 Cum quidam pluribus heredibus institutis unius fidei commisisset, ut, cum moreretur, uni ex coheredibus, cui ipse vellet, restitueret eam partem hereditatis, quæ ad eum pervenisset: verissimum est utile esse fideicommissum․ nec enim in arbitrio eius qui rogatus est positum est, an omnino velit restituere, sed cui potius restituat: plurimum enim interest, utrum in potestate eius, quem testator obligari cogitat, faciat, si velit dare, an post necessitatem dandi solius distribuendi liberum arbitrium concedat.
D.34.5.7.2 Quæsitum est, si coheredes ex disparibus partibus scripti sint, utrum partem suam in viriles partes restituere singulis debeat an pro portionibus hereditariis, ex quibus heredes scripti sint․ et placuit, si testator ita restitui iussisset partem, si aliquam pecuniam dedissent, si quidem æquas partes iussi fuerint dare, conveniens videri esse etiam ex fideicommisso æquas partes eis restitui oportere: si vero dispares in ea pecunia distribuenda significavit testator, ut videantur hereditariis portionibus congruere, consentaneum esse etiam fideicommissum pro hereditariis partibus eis restitui debere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
