Digesta Iustiniani 34.5.28
inscriptio Iavolenus libro tertio ex posterioribus Labeonis
D.34.5.28 Qui habebat Flaccum Fullonem et Philonicum pistorem, uxori Flaccum pistorem legaverat: qui eorum et num uterque deberetur? placuit primo eum legatum esse, quem testator legare sensisset․ quod si non appareret, primum inspiciendum esse, an nomina servorum dominus nota habuisset: quod si habuisset, eum deberi, qui nominatus esset, tametsi in artificio erratum esset․ sin autem ignota nomina servorum essent, pistorem legatum videri perinde ac si nomen ei adiectum non esset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
