Digesta Iustiniani 34.5.19
inscriptio Ulpianus libro vicesimo quinto ad Sabinum
D.34.5.19pr. Si cognatis legatum sit et hi cognati quidem esse desierunt, in civitate autem maneant, dicendum deberi legatum: cognati enim testamenti facti tempore fuerunt․ certe si quis testamenti facti tempore cognatus non fuit, mortis tempore factus est per adrogationem, facilius legatum consequitur.
D.34.5.19.1 Si quis cognationi leget, idem est atque si cognatis legasset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
