Digesta Iustiniani 34.5.13.ult
inscriptio Iulianus libro singulari de ambiguitatibus
D.34.5.13pr. Si is qui ducenta deposuit ita leget: ‘Seio cum ducentis quæ apud eum deposui trecenta lego’, singulæ summæ separate quidem certam habent demonstrationem, coniunctione vero tali incidunt in ambiguitatem․ sed dicendum est non trecenta, sed quingenta deberi, quia duæ summæ iunguntur.
D.34.5.13.1 Si quis leget: ‘fundum Seianum heres meus Attio cum Dione Mævii servo dato’, dubitatur quidem, Dioni quoque fundus legatus sit, an Dio cum fundo legatus sit․ sed magis dicendum est non solum fundum, sed etiam servum Dionem esse legatum, maxime si nullas iustas causas habuit Dioni legandi.
D.34.5.13.2 Cum ita stipulationem concipimus: ‘si hominem aut fundum non dederis, centum dari spondes’? utrumque est faciendum, ne stipulatio committatur, id est sive alterum sive neutrum factum sit, tenebit stipulatio․ idemque est evidenter, cum propositis specialiter pluribus rebus, quas fieri volumus, ita stipulamur: ‘si quid eorum factum non erit’: veluti ‘Stichum et Damam et Erotem sisti? si quis eorum non steterit, decem dari?’ necesse est enim omnes esse sistendos, ut stipulationi satisfiat․ vel ut propius accedamus, fingamus ita stipulationem factam: ‘si Stichum et Damam et Erotem non sisteris, decem dari?’ neque enim dubitabimus, quin æque omnes sisti oporteat.
D.34.5.13.3 Utrum ita concipias stipulationem ‘si illud aut illud factum non erit’ an hoc modo ‘si quid eorum factum non erit, quæ ut fierent, comprehensa sunt’, hoc interest, quod, quamvis altero facto verum sit hoc aut illud vere factum esse, non ideo tamen verum erit hoc aut illud factum non esse․ nam simul ea possunt esse vera, quamvis inter se contraria sunt, quia cum significatio non ex universo, sed ex aliquo sumitur, si veri aliquid inde sit, veram efficit totam orationem: sicut e contrario duæ orationes pugnantia continentes simul falsæ sunt, veluti si qui liberorum partim puberes, partim impuberes decesserint, nam et hoc falsum erit omnes impuberes decessisse et illud omnes puberes decessisse․ id accidit, quia significatio sumitur ex universo, in quo si aliquid falsum est, totam orationem falsam efficit․ animadvertendum igitur est, quid sit, de quo quæritur․ nam cum ita concipio ‘si illud aut illud non fuerit’, quæri debet, an aliquid factum non sit: illius effectus hic est, ut neutrum fiat, huius autem, ut utrumque fiat: nec in illo prodest aliquid non fecisse, si aliquid factum sit, neque in hoc aliquid fecisse, si aliquid factum non sit.
D.34.5.13.4 Proinde si quis ita interroget: ‘eorum quid, quæ obiciuntur tibi, fecisti?’ ille neget, hoc exprimat: ‘eorum quid, quæ obiciuntur, non feci’, id est ‘nihil horum feci’.
D.34.5.13.5 Si quis autem plura in stipulatum deducat, quorum unum fieri velit, ita comprehendere debet: ‘illud aut illud fieri spondes? si nihil eorum factum erit, tantum dabis?’
D.34.5.13.6 Item si pater familias in testamento ita scripserit: ‘si quis mihi filius aut filia genitur, heres mihi esto: si mihi filius aut filia heres non erit, Seius heres esto’, non satis voluntatem suam declaravit, si non aliter extraneum heredem esse volet, quam si neque filius neque filia heres sit: hoc enim modo concipi oportet: ‘si mihi neque filius neque filia heres erit’․ potest autem interdum superior scriptura esse necessaria, si quis, cum filium et filiam habeat, utrumque heredem instituere velit, sed sive alter heres futurus sit, extraneum miscere, sive neuter, extraneum substituere. sed proclivior est sententia testatoris sic esse interpretanda, ut, sive filius sive filia nati ei fuerint, extraneus non admittatur, nisi specialiter hoc testator expresserit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
