Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 34.4.6

DE ADIMENDIS VEL TRANSFERENDIS LEGATIS VEL FIDEICOMMISSIS

inscriptio Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

D.34.4.6pr. Translatio legati fit quattuor modis: aut enim a persona in personam transfertur: aut ab eo qui dare iussus est transfertur, ut alius det: aut cum res pro re datur, ut pro fundo decem aurei: aut quod pure datum est, transfertur sub condicione.

D.34.4.6.1 Sed si id, quod a Titio dedi, a Mævio dem, quamvis soleant esse duo eiusdem rei debitores, tamen verius est hoc casu ademptum esse legatum: nam cum dico: ‘quod Titium dare damnavi, Seius damnas esto dare’, videor dicere, ne Titius det.

D.34.4.6.2 Item si pro fundo decem legentur, quidam putant non esse ademptum prius legatum: sed verius est ademptum esse: novissima enim voluntas servatur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑