Digesta Iustiniani 34.4.31
inscriptio Scævola libro quarto decimo digestorum
D.34.4.31pr. Filio ex parte heredi instituto duos fundos cum mancipiis et instrumento omni legavit: idem uxori plura legata et servos Stichum et Damam legavit: sed cum in altero ex fundis filio prælegatis cognovisset vilicum non esse, Stichum misit et tam rei rusticæ quam rationibus fundi præfecit: quæsitum est, Stichus utrum ad uxorem an ad filium pertineret․ respondit, cum memor erat eorum, quæ testamento cavisset, Stichum his prædiis, in quæ translatus est, actorem cedere nec uxorem posse Stichum ex fideicommissi causa petere.
D.34.4.31.1 Matri suæ heredi ex parte institutæ quattuor prædia legavit et fidei eius commisit, ut ex his duo socero restitueret: deinde codicillis socero ademit fideicommissum: quæsitum est, an nihilo minus ex prælegatione ad matrem pertineret․ respondi nihil proponi, cur ad matrem pertinerent.
D.34.4.31.2 Seia testamento suo legavit auri pondo quinque: Titius accusavit eam, quod patrem suum mandasset interficiendum: Seia post institutam accusationem codicillos confecit nec ademit Titio privigno legatum et ante finem accusationis decessit: acta causa pronuntiatum est patrem Titii scelere Seiæ non interceptum․ quæro, cum codicillis legatum, quod testamento Titio dederat, non ademerit, an ab heredibus Seiæ Titio debeatur․ respondit secundum ea quæ proponerentur non deberi.
D.34.4.31.3 Filiæ, quam in potestate habebat, inter cetera legavit peculium: idem post factum testamentum pecuniam a debitore filiæ exegit et in suam rationem convertit: quæro, an filia eo nomine cum heredibus patris agere possit․ respondit, si probaret non adimendi animo factum, agere posse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
