Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 34.4.30

DE ADIMENDIS VEL TRANSFERENDIS LEGATIS VEL FIDEICOMMISSIS

inscriptio Scævola libro vicesimo digestorum

D.34.4.30pr. Alumnæ suæ plura legaverat: quædam ex his abstulit, quædam ut præstarentur, ab herede suo petit, in quibus et viginti dari voluit his verbis: ‘hoc amplius do lego darique volo viginti auri libras’ et adiecit: ‘fideique tuæ, Atti, committo, ut in primis Semproniam sororem tuam pro tua pietate et regere et tueri velis, et, si putaveris eam ad bonam vitæ consuetudinem reversam, ita viginti auri libras ei reddere, cum morieris․ interim tamen reditus eius, id est usuras semisses ei præstes’․ postea codicillis ad Mævium legatarium easdem viginti libras auri transtulit et fidei eius commisit in hæc verba: ‘viginti libras auri, quas testamento Semproniæ alumnæ meæ reliqui, eas dari volo Mævio cautionibus interpositis, ut ex ea summa eidem Semproniæ, quamdiu advixerit, præstet menstruos denarios quinque et vestiarii nomine denarios centenos vicenos quinos, idque fidei vestræ committo: certa sum autem te, Mævi, pro tua pietate petiturum ab herede tuo, ut voluntas mea in persona alumnæ meæ duret’․ quæsitum est, an Mævius legatarius cogendus sit post mortem suam viginti libras auri Semproniæ restituere, sicut rogatus fuerat Attius heres․ respondit secundum ea quæ proponerentur viginti quidem auri libras non cogendum præstare, sed alia, quæ ab eo alumnæ relicta sunt, deberi et a Mævio et ab herede eius, donec vivit alumna.

D.34.4.30.1 Titia testamento Seiam libertam eandemque collactaneam ex parte duodecima heredem instituerat, Pamphilo liberto suo prædia per fideicommissum dedit, in quibus et σύγκτησιν prædiorum quæ appellabatur circa Colonen: eidem liberto postea per epistulam alias etiam res donavit, in quibus de Seia et Pamphilo ita est locuta: ‘Τιτία τοῖς κληρονόμοις μου χαίρειν. βούλομαι βέβαια εἶναι τὰ ὑποτεταγμένα, ὅσα ἔφϑασα εἰς τὸ ὂνομα τὸ Παμφίλου πεποιηκέναι․ ἐὰν Σεἶα ἡ σύντροφός μου κληρονόμος μὴ γένηται, ἐξ οὗ γέγραφα αὐτὴν μέρους, βούλομαι αὑτῇ δοϑῆναι τὴν σύγκτησιν τὴν περὶ Κολώνην ’․ quæsitum est, cum Seia liberta omissa parte hereditatis ei testamento adscripta ex codicillis fideicommissum, id est σύγκτησιν circa Colonen, eligat, an, si Pamphilus ex causa fideicommissi eadem prædia vindicet, doli mali exceptione summoveri debeat․ respondit translatum videri fideicommissum prædiorum, id est σύγκτησιν quæ est circa Colonen, in Seiam libertam.

D.34.4.30.2 Ab heredibus petierat, ut, si in provincia decessisset, sexaginta Lucio Titio darentur, ut is corpus eius curaret in patriam reportari, et adiecerat hæc verba: ‘cui concedi volo, si quid ex ea pecunia supererit’․ eadem die codicillos ad heredes suos ita scripserat: ‘peto a vobis, ut, sive in provincia sive in via aliquid mihi humanitus acciderit, corpus meum curetis et in Campania et in monumentum filiorum meorum reportare’․ quæsitum est, an id, quod superfuerit ex sexaginta, a Lucio Titio tacite ademerit․ respondit ademptum videri.

D.34.4.30.3 Qui filias ex disparibus portionibus testamento heredes instituerat, pæne omnium bonorum suorum eodem testamento divisionem fecit, deinde hæc verba adiecit: ‘τὰ δὲ λοιπὰ πάντα τῶν ὑπαρχόντων μου, ὁμοίως καὶ τὰ τῆς κληρονομίας βάρη ἔσται μόνων τῶν δύο μου ϑυγατέρων Πρίμης καὶ Σεκούνδης ἢ τῆς ἐξ αὐτῶν περιούσης ’․ postea codicillis longe aliam divisionem fecit bonorum inter easdem, inter quas et testamento diviserat, quædam tamen nulli nominatim dedit․ quæsitum est, an Prima et Secunda filiæ ex verbis testamenti consequi possint, ut solæ habeant ea, quæ nominatim nulli relicta sunt in divisione, quæ novissima a patre facta est․ respondit non a tota voluntate recessisse videri, sed his tantum rebus quas reformasset.

D.34.4.30.4 Cum post apertas tabulas testamenti Priscillianus vixerit, de cuius legato portioneque hereditatis mater epistula ita caverat: ‘quoniam cognovi Priscillianum filium meum in extremis esse, iustissimum et piissimum duxi portionem eius hereditatis, quam ei testamento dederam, legare Mariano fratri meo et Ianuario marito meo æquis portionibus: et si quid ei amplius legaveram, ut si quid ei humanitus contigerit, do lego darique eis volo’: postea ex eadem infirmitate Priscillianus decessit․ quæsitum est, an legatum quoque eius ad Ianuarium et Marianum ex causa fideicommissi pertineat. respondit posse videri, si decessisset ex ea infirmitate, omnimodo et legatum ad eos de quibus quæreretur transtulisse.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑