Digesta Iustiniani 34.4.27.1
inscriptio Paulus libro vicesimo primo quæstionum
D.34.4.27pr. Servus legatus est et ei aliquid․ si alienato eo adimatur quod ei legatum est, valet ademptio, quia et legatum potest procedere, si redimatur.
D.34.4.27.1 Servo legato et inter vivos manumisso si legatum adimatur, nullius momenti ademptio est: igitur legatum, quod ipsi datum est, capiet. nam etsi rursus in servitutem ceciderit, non tamen legatum eius resuscitabitur: novus enim videtur homo esse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
