Digesta Iustiniani 34.4.26
inscriptio Paulus libro nono quæstionum
D.34.4.26pr. Si, servo cum libertate dato legato, et alienato adimatur libertas, quamvis alieno inutiliter adimatur, tamen legatum ad emptorem non perventurum: et merito: constitit enim ademptio, quia possit redimi, sicut datio, cum in eum confertur, qui testamenti faciendi tempore fuit testatoris, deinde alienato codicillis libertas datur.
D.34.4.26.1 Quid ergo, si eum, quem liberum esse quis iusserat, manumiserat vivus, deinde codicillis libertatem ei ademerit? videamus, an perdiderit legatum vana ademptio libertatis․ quod quidam putant: sed supervacua scriptura non nocet legato.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
