Digesta Iustiniani 34.3.ult.4
inscriptio Scævola libro tertio responsorum
D.34.3.31pr. Creditor debitori legavit ita: ‘Gaio Seio, quidquid mihi sub pignore hortorum suorum debuit, ab heredibus meis dari volo’: quæro, cum testator vivus a Seio aliquid recepit, an id ex causa legati peti possit․ respondit secundum ea quæ proponerentur non posse․ idem repetiit et ait item testatorem ante factos codicillos, quibus legavit, pæne omnem pecuniam sortis et usurarum recepisse, ita ut modicum sortis et usurarum debeatur, et quæsiit, an ei repetitio competeret propter verba ad præteritum relata ‘quidquid mihi debuit’․ respondit: prius quidem secundum ea quæ proponerentur recte responsum est, verum posterius propter ea, quæ in tempore adderentur, ita ab iudice æstimandum, ut inspiceret, oblivione pecuniæ solutæ, aut quod eo inscio numerata esset, id fecisset, an consulto, quod quantitatem quondam debitam, non ius liberationis dare voluisset.
D.34.3.31.1 Inter cetera liberto ita legavit: ‘et si quid me vivo gessit, rationes ab eo exigi veto’․ quæritur, an chartas, in quibus rationes conscriptæ sunt, item reliquas secundum accepta et expensa heredibus reddere debeat․ respondit ea de quibus quæreretur posse heredem vindicare, id autem, quod conservis, qui remanent in hereditate, crediderit et in rem domini versum esset, desisse in reliquis esse.
D.34.3.31.2 Titia, quæ duos tutores habuerat, ita cavit: ‘rationem tutelæ meæ, quam egit Publius Mævius cum Lucio Titio, reposci ab eo nolo’: quæritur, an, si qua pecunia apud eum ex tutela remansit, peti ab eo possit․ respondit nihil proponi, cur pecunia, quæ pupillæ esset et apud tutorem remaneret, legata videretur.
D.34.3.31.3 Item quæritur, an contutor liberatus videretur․ respondit contutorem non liberari.
D.34.3.31.4 ‘Gaio Seio optime merito hoc amplius lego concedique volo neque ab eo peti neque ab heredibus eius, quidquid mihi aut chirographis aut rationibus debitor est vel quidquid a me mutuum accepit vel fidem meam pro eo obligavi.’ quæro, utrum id solum, quod eo tempore, quo testamentum fiebat, debebatur, legatum sit an et si quid ex ea summa usurarum nomine postea accessit legato cedat․ respondit secundum ea quæ proponerentur videri omnem obligationem Seio eius debiti per fideicommissum solvi voluisse.
D.34.3.31.5 Item quæritur, si postea novatione facta et ampliata summa coeperit debere, an id, quod ex vetere contractu debebatur, nihilo minus in causa legati duret et an vero novatione facta quasi novus debitor ampliatæ summæ possit conveniri․ respondit id dumtaxat legatum videri quod tunc debuisset, si tamen mansit in ea voluntate testator, quæ tunc fuisset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
