Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 34.3.8

DE LIBERATIONE LEGATA

inscriptio Pomponius libro sexto ad Sabinum

D.34.3.8pr. Non solum nostrum debitorem, sed et heredis et cuiuslibet alterius ut liberetur, legare possumus.

D.34.3.8.1 Potest heres damnari, ut ad certum tempus non petat a debitore: sed sine dubio nec liberare eum intra id tempus debebit, et, si debitor decesserit, ab herede eius intra id tempus peti non poterit.

D.34.3.8.2 Illud videndum est, an eius temporis, intra quod petere heres vetitus sit, vel usuras vel poenas petere possit․ et Priscus Neratius existimabat committere eum adversus testamentum, si petisset: quod verum est.

D.34.3.8.3 Tale legatum: ‘heres meus a solo Lucio Titio ne petito’ ad heredem Lucii Titii non transit, si nihil vivo Lucio Titio adversus testamentum ab herede, eo quod ab eo exigere debitum temptavit, sit commissum: quotiens enim cohæret personæ id quod legatur, veluti personalis servitus, ad heredem eius non transit, si non cohæret, transit.

D.34.3.8.4 Si verba liberationis in rem sint collata, pro eo est, quasi heres ab eo debitore heredeque eius petere vetitus sit, ut adiectio heredis perinde nihil valeat, atque non esset valitura ipsius debitoris persona non comprehensa.

D.34.3.8.5 Is, qui reddere rationes iussus sit, non videtur satisfacere, si reliquum reddat non editis rationibus.

D.34.3.8.6 Si heres vetitus sit agere cum eo, qui negotia defuncti gesserit, non videtur obligatio ei prælegata, quæ dolo vel ex fraude eius qui negotia gesserit commissa sit, et testator id videtur sensisse․ ideo si heres negotiorum gestorum egisset, agens procurator ex testamento incerti doli mali exceptione excludi potest.

D.34.3.8.7 Et ei liberatio recte legatur, apud quem deposuero vel cui commodavero pignorive dedero vel ei quem ex furtiva causa mihi dare oportet.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑