Digesta Iustiniani 34.3.7.pr
inscriptio Ulpianus libro vicesimo tertio ad Sabinum
D.34.3.7pr. Non solum autem quod debetur remitti potest, verum etiam pars eius vel pars obligationis, ut est apud Iulianum tractatum libro trigesimo tertio digestorum.
D.34.3.7.1 Si is qui stipulatus Stichum aut decem damnaverit heredem Stichum non petere, legatum valere constat: sed quid contineat, videamus․ et Iulianus scribit actionem ex testamento in hoc esse videri, ut debitor accepto liberetur: quæ res utique debitorem et in decem liberabit, quia acceptilatio solutioni comparatur, et quemadmodum, si Stichum solvisset, debitor liberaretur, ita et acceptilatione Stichi liberari.
D.34.3.7.2 Sed si debitorem decem damnatus sit heres viginti liberare, idem Iulianus scripsit libro trigesimo tertio nihilo minus esse liberandum decem: nam et si ei viginti accepto ferantur, in decem liberabitur.
D.34.3.7.3 Sed si duobus heredibus institutis alterum ex his damnaverit creditori solvere, valet legatum propter coheredem eumque ex testamento acturum, ut creditori solvatur.
D.34.3.7.4 Liberatio autem debitori legata ita demum effectum habet, si non fuerit exactum id a debitore, dum vivat testator: ceterum si exactum est, evanescit legatum.
D.34.3.7.5 Unde quærit Iulianus, si ab impuberis substituto sit liberatio relicta, deinde impubes exegerit quod debetur, an evanescat legatum et cum constet pupillum in his, quæ a substituto relinquuntur, personam sustinere eius a quo sub condicione legatur, consequens est substitutum actione ex testamento teneri, si pupillus a debitore exegerit.
D.34.3.7.6 Idemque est et si pupillus non exegerit, sed solummodo litem sit contestatus, teneri eum, ut remittat actionem.
D.34.3.7.7 Nam et si debitori liberatio sub condicione legata fuisset et vel lis fuisset contestata vel etiam exactum pendente condicione, ex testamento actio maneret liberatione relicta.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
