Digesta Iustiniani 34.3.28.pr
inscriptio Scævola libro sexto decimo digestorum
D.34.3.28pr. Aurelius Symphorus fideiusserat pro tutore quodam et decedens eisdem pupillis legavit in hæc verba․ ‘Arellio Latino et Arellio Felici singulis quina, cum quis eorum quattuordecim annorum fuerit: ad quod tempus præstari eis volo singulis alimentorum nomine menstruos denarios senos et vestiarii nomine annuos denarios viginti quinque. quo legato contenti esse debetis, quando tutela vestra non minimo damno rationem meam adflixerit․ a vobis autem, heredes mei, peto, ne quid ex ratione tutelæ ab his exigere vel ab hoc legato eorum retinere velitis’․ quæsitum est, si heres eius ex causa fideiussionis aliquid præstiterit, an herede filiorum eius, pro quo fideiusserat, repetere possit․ respondit verbis quæ proponerentur id solum videri heredum fidei commissum, ne exigerent, quod ex ratione tutelæ, quam ipse Symphorus administraverat, ab Arellis sibi deberetur.
D.34.3.28.1 Testamento facto debitoribus liberationem reliquerat, post inciso lino et recognito testamento aliud testamentum fecit, in quo repetit legatum his verbis: ‘quibusque legata in eo testamento quod incideram dedi, omnia rata esse et quæquæ scripta sunt volo’. quæsitum est, adita ex sequenti testamento hereditate an debitores, quibus priori testamento liberatio relicta erat, consequi possint, ut etiam eius quantitatis nomine, quam post prius testamentum debere coeperant, liberarentur, et si ab his heredes petere coeperint, an doli mali exceptione summoverentur․ respondit non liberari.
D.34.3.28.2 Titius Seio debitori suo ita legavit: ‘do lego Seio denarios decem: item dono illi, quidquid sortis et usurarum nomine mihi debebat’. præterea generaliter damnavit heredes fideique eorum commisit, uti darent restituerent unicuique, quidquid ei legasset․ postea Seius aliam præterea pecuniam a Titio mutuatus est․ quæro, an hæc quoque pecunia, quæ post testamentum factum data esset Seio, legata intellegitur․ respondit, cum in præteritum tempus verba collata proponerentur, non esse posterius credendum legatum.
D.34.3.28.3 Titius testamento facto et filiis heredibus institutis de patre tutore suo quondam facto ita locutus est: ‘Seium patrem meum liberatum esse volo ab actione tutelæ’․ quæro, hæc verba quatenus accipi debent, id est an pecunias, quas vel ex venditionibus rerum factis aut ex nominibus exactis in suos usus convertit vel nomine suo fæneravit, filiis et heredibus testatoris nepotibus suis debeat reddere․ respondit eum, cuius notio est, æstimaturum․ præsumptio enim propter naturalem affectum facit omnia patri videri concessa, nisi aliud sensisse testatorem ab heredibus eius approbetur.
D.34.3.28.4 Mævia testamento suo alterum ex heredibus suis actione tutelæ voluit liberari his verbis: ‘rationem tutelæ, quam egit Iulius Paulus cum Antistio Cicerone, posci ab eo nolo eoque nomine causa omni liberatum esse volo’: quæro, an, si qua pecunia ex tutela apud eum remansit, peti ab eo possit․ respondit nihil proponi, cur pecunia, quæ pupillæ est et apud tutorem posita maneret, legata videretur.
D.34.3.28.5 Testamento ita scripserat: ‘Titio adfini meo, quidquid mihi quacumque ex causa debebat, remitti volo eoque amplius decem do’: codicillis ita scripsit: ‘Titio hoc amplius adfini et debitori meo usuram pecuniæ, quam mihi debet, ab herede meo donec advivet: quod si exigere ultra voluntatem meam putaverit, eius sortis usuram eidem Titio ab heredibus meis donec vivit præstari volo’․ quæsitum est, cum augendi potius quam minuendi testator voluntatem habuerit, an heredes ex causa fideicommissi Titio teneantur, ut eum omni debito liberent․ respondit secundum ea quæ proponerentur videri minutum legatum, quod primo dederat.
D.34.3.28.6 Legatum est testamento hoc modo: ‘Seio concedi volo, quidquid mihi ab eo debitum est vel fidem meam pro eo obligavi’: quæro, utrum id solum, quod testamenti facti tempore debebatur, legatum sit, an etiam, si quid ex ea summa usurarum nomine postea accessit, legato cedat․ respondit videri omnem obligationem eius debiti per fideicommissum solvi voluisse.
D.34.3.28.7 Sticho testamento manumisso fundum instructum et alia legavit et hæc verba adiecit: ‘quem rationem reddere veto, quia instrumenta penes se habet’: quæsitum est, an Stichus reliqua, quæ ex administratione actus debuerat, reddere debuerit․ respondi Stichum eo nomine non teneri․ Claudius : nemo enim ex servitutis actu post libertatem tenetur et consultatio ad ius debiti relata fuerat: retineri ergo reliqua possunt cum peculio aut ex eo deduci, si legatum est.
D.34.3.28.8 ‘Centum, quæ apud Apronianum deposita habeo, apud ipsum esse volo, donec filius meus ad annos viginti pervenerit, eiusque pecuniæ usuram exigi veto’․ quæsitum est, an ex causa fideicommissi Apronianus consequi possit, ne ante tempus a testatore præscriptum ea summa ab eo exigatur․ respondit secundum ea quæ proponerentur consequi posse.
D.34.3.28.9 Filias heredes scripserat, quarum fidei commisit in hæc verba: ‘ne a Gaio Seio rationes actus rei meæ, quæ per mensam eius sive extra mensam in diem mortis meæ gesta est, exigatis eoque nomine eum liberetis’․ quæsitum est, cum universas rationes in diem mortis iste administraverit et per mensam suam et quæ extra administrabantur, an ad rationes reddendas heredibus teneatur. respondit liberationem quidem secundum ea quæ proponerentur legatam esse, sed quatenus præstanda sit, ex qualitate disceptationis iudicem æstimaturum.
D.34.3.28.10 Eum, qui tutelam ipsius administraverat, et fratrem suum et alios quosdam scripsit heredes et tutori legavit, quæ impenderat in se et fratrem ipsius, decem: quæsitum est, an utile esset in persona eius fideicommissum․ respondit, si id dederit per fideicommissum quod debebatur, peti non posse.
D.34.3.28.11 Idem quæsiit, si in tutoris persona inutile esset, an in persona fratris utile videretur, quoniam illi proficeret, cuius et ipsius tutelam administrasset, respondit fratri utiliter esse legatum, cum suo debito liberetur.
D.34.3.28.12 Idem quæsiit, si tutor amplecteretur fideicommissum ita, ut quibusdam stari vellet verbis testamenti, in quibusdam autem recedat, quod minorem quantitatem sumptuum dicat fideicommisso contineri quam ipse erogaverat, an audiri deberet․ respondit non impediri eum scriptura testamenti, quo minus omne, quod sibi deberi probasset, petere posset.
D.34.3.28.13 Quidam ita legavit: ‘Semproniæ uxori meæ reddi iubeo ab heredibus meis quinquaginta ea, quæ mutua acceperam chirographo particulatim in negotia mea’: quæsitum est, an, si vere uxoris debitor fuerit, fideicommissum constiterit․ respondit, si debita fuissent, nullum esse fideicommissum.
D.34.3.28.14 Idem quæsiit, an, si hanc pecuniam ut debitam apud iudicem petierit et victa fuerit, an fideicommissum peti possit․ respondit secundum ea quæ proponuntur posse ex causa fideicommissi peti, quod apparuisset non fuisse ex alia causa debitum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
