Digesta Iustiniani 34.3.20
inscriptio Modestinus libro decimo responsorum
D.34.3.20pr. ‘Aurelio Sempronio fratri meo․ Neminem molestari volo nomine debiti neque exigere aliquid ab eo, quamdiu viveret, neque de sorte aut usuræ nomine debiti: et absolvo ei et libero ex pignoribus eius domum et possessionem Caperlatam’․ Modestinus respondit ipsum debitorem, si conveniatur, exceptione tutum esse: diversum in persona heredis eius.
D.34.3.20.1 Gaius Seius cum adolevisset, accepit curatores Publium Mævium et Lucium Sempronium․ sed enim idem Gaius Seius intra legitimam ætatem constitutus cum in fatum concederet, testamento suo de curatoribus suis ita cavit: ‘quæstionem curatoribus meis nemo faciat: rem enim ipse tractavi’․ quæro, an rationem curæ heredes adulti a curatoribus petere possint, cum defunctus, ut ex verbis testamenti apparet, confessus sit se omnem rem suam administrasse․ Modestinus respondit, si quid dolo curatores fecerunt aut si quæ res testatoris penes eos sunt, eo nomine conveniri eos posse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
