Digesta Iustiniani 34.3.19
inscriptio Modestinus libro nono regularum
D.34.3.19 Cum ita testemur: ‘heres meus damnas esto liberare illum, quod is negotia mea gessit, et si quid eum mihi dare facere oportet, ab eo non exigere’, damnatur heres nec creditas ab eo quoque pecunias exiget․ in simili autem legato vix est, ut de eo quoque legando pater familias senserit, quod servis eius peculii nomine debetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
