Digesta Iustiniani 34.3.12
inscriptio Iulianus libro trigesimo nono digestorum
D.34.3.12 Lucius Titius cum Erotem actorem haberet, codicillis ita cavit: ‘Erotem liberum esse volo: quem rationes reddere volo eius temporis, quod erit post novissimam meam subscriptionem’․ postea vivus Erotem manumisit in eodem actu habuit rationesque subscripsit usque in eum diem, qui fuit ante paucissimos dies quam moreretur․ heredes Lucii Titii dicunt quasdam summas et servum adhuc Erotem et postea liberum accepisse neque in eas rationes, quæ a Lucio Titio subscriptæ sunt, intulisse: quæro, an heredes ab Erote nihil exigere debent eius temporis, quo Lucius Titius subscripsit․ respondi Erotem ex ea causa quæ proponeretur liberationem petere non posse, nisi et hoc specialiter ei remissum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
