Digesta Iustiniani 34.2.8
inscriptio Paulus libro nono ad Plautium
D.34.2.8 Plautius : Mulier ita legavit: ‘quisquis mihi heres erit, Titiæ vestem meam mundum ornamentaque muliebria damnas esto dare’․ Cassius ait, si non appareret quid sensisset, omnem vestem secundum verba testamenti legatam videri․ Paulus: idem Iavolenus scribit, quia verisimile est, inquit, testatricem tantum ornamentorum universitati derogasse, quibus significationem muliebrium accommodasset: accedere eo, quod illa demonstratio ‘muliebria’ neque vesti neque mundo applicari salva ratione recti sermonis potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
