Digesta Iustiniani 34.2.6
inscriptio Marcellus libro singulari responsorum
D.34.2.6pr. Seia ab herede Publio Mævio ita legavit: ‘Antoniæ Tertullæ lego auri pondo tot et unionem cum hyacinthis’: postea unionem solvit neque ullum mortis tempore inter ornamenta sua unionem reliquit. quæro, an heres ex causa fideicommissi æstimationem rei, quæ in hereditate non est, præstare debeat․ Marcellus respondit non debere.
D.34.2.6.1 Item quæro, si probari possit Seiam uniones et hyacinthos quosdam in aliam speciem ornamenti, quod postea pretiosius fecit additis aliis gemmis et margaritis, convertisse, an hos uniones vel hyacinthos petere possit et heres compellatur ornamento posteriori eximere et præstare․ Marcellus respondit petere non posse: nam quid fieri potest, ut legatum vel fideicommissum durare existimetur, cum id, quod testamento dabatur, in sua specie non permanserit, nam quodammodo extinctum sit? ut interim omittam, quod etiam dissolutione ac permutatione tali voluntas quoque videatur mutata.
D.34.2.6.2 Lucius Titius testamento scripsit: ‘heredem meum volo fideique eius committo, ut in patriam meam faciat porticum publicam, in qua poni volo imagines argenteas, item marmoreas’: quæro, an legatum valeat. Marcellus respondit valere et operis ceterorumque, quæ ibi testator poni voluerit, legatum ad patriam pertinere intellegi: enim potuit aliquod civitati accedere ornamentum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
