Digesta Iustiniani 34.2.5
inscriptio Africanus libro secundo quæstionum
D.34.2.5 Apud Fufidium quæstionum libro secundo ita scriptum est: si mulier mandaverit tibi, ut sibi uniones usus sui causa emeres, si tu post mortem eius, cum putares eam vivere, emeris, Atilicinus negat esse legatos ei, cui mulier ita legaverit: ‘ornamenta, quæ mea causa parata sunt eruntve’: non enim eius causa videri parata esse, quæ iam mortua ea empta fuerint.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
