Digesta Iustiniani 34.2.39
inscriptio Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis
D.34.2.39pr. Si uxori mundus muliebris legatus esset, ea tantummodo deberi Ofilius Labeo responderunt, quæ ex his tradita utendi causa uxori viro fuissent: aliter enim interpretantibus summam fore captionem, si vascularius aut faber argentarius uxori ita legasset.
D.34.2.39.1 Cum ita legatum esset: ‘argentum, quod domo mea erit cum moriar’, Ofilius nec quod depositum a se nec quod commodatum reliquisset argentum legatum videri respondit․ idem Cascellius de commodato. Labeo, quod depositum esset, ita deberi, si præsentis custodiæ causa, non perpetuæ veluti thensauro depositum esset, quia illa verba ‘quod domo mea erit’ sic accipi debere ‘esse solebat’: et hoc probo.
D.34.2.39.2 Ateius Servium respondisse scribit, cui argentum, quod in Tusculano fundo cum moreretur habuisset, legatum esset, et quod antequam moreretur ex urbe in Tusculanum iussu testatoris translatum esset, deberi: contra fore, si iniussu translatum esset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
