Digesta Iustiniani 34.2.38
inscriptio Scævola libro tertio responsorum
D.34.2.38pr. Titia testamento, item codicillis multas species tam argenti quam vestis specialiter per fideicommissum reliquit: quæro, an non aliæ species legato cedant, quam quæ in hereditate inventæ essent. respondit eas cedere, quæ inventæ essent: de ceteris cavendum, ut, si inventæ essent, præstentur.
D.34.2.38.1 ‘Semproniæ Piæ hoc amplius coopertoria Taviana et tunicas tres cum palliolis quæ elegerit dari volo’: quæro, an ex universa veste, id est an ex synthesi tunicas singulas et palliola Sempronia eligere possit․ respondit, si essent tunicæ singulares cum palliolis relictæ, ex his dumtaxat eligi posse: quod si non est, heredem vel tunicas et palliola set ex synthesi præstaturum vel veram æstimationem earum.
D.34.2.38.2 Seia testamento ita cavit: ‘si mihi per condicionem humanam contigerit, ipsa faciam: sin autem, ab heredibus meis fieri volo: iubeoque signum dei ex libris centum in illa sacra æde et in patria statui subscriptione nominis mei’․ quæsitum est: cum in eo templo non nisi aut ærea aut argentea tantum sint dona, heredes Seiæ utrum ex argento an ex auro signum ponere compellendi sunt an æreum? respondit secundum ea quæ proponerentur argenteum ponendum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
